22412107
Mon Secret
22412107
22412107
22412107
Copyright Material for Preview Only - Sheet Music Plus
Mixed choir, solo baritone and harp (S.A.T.B.) - Grade 4-5
SKU: ET.V112
Composed by Caroline Charriere. Contemporary. Choir score. Editions BIM #V112. Published by Editions BIM (ET.V112).
ISBN 9790207003355.
Texte latin (chanté)
Augustin: Quid agis, homuncio? quid somnias? quid expectas? miseriarum ne tuarum sic prorsus oblitus es? An non te mortalem esse meministi?
François: Memini …
Aug.: cum sit profecto verissimum ad contemnendas vite huius illecebras componendumque inter tot mundi procellas animum nichil efficacius reperiri quam memoriam proprie miserie et editationem mortis assiduam.
Fr.: Dic ingenue quicquid est, quod me transversum agat.
Aug: Rerum temporalium appetitus.
Fr.: Ego ne ab avaritie labe non immunis sum ?
Aug: Ne ab ambitione quidem. Cum adhuc adolescentulum te nulla cupiditas, nulla prorsus tangebat ambitio, cum cuiusdam magni futuri viri specimen preferebas. Nunc mutatis moribus, infelix… Duabus adhuc adamantinis dextra levaque premeris cathenis, que nec de morte neque de vita sinunt cogitare.
Fr.: Quenam sunt quas memoras cathene?
Aug: Amor et gloria.
Fr: Si infamem turpemque mulierem ardeo, insanissimus ardor est; si rarum aliquod spécimen virtutis allicit inque illud amandum venerandumque multus sum, quid putas? quantulumcunque conspicis, per illam esse…
Aug.: O quantum in virum evadere poteras, nisi illa te forme blanditiis retraxisset! Quod es, igitur, nature bonitas dedit; quod esse poteras illa preripuit, imo tu potius abstulisti. Ista enim innocens est. Cogita quam multa propter illam nulla utilitate perpessus es. Cogita quotiens elusus, quotiens contemptus, quotiens neglectus sis. Cogita quot blanditias in ventum effuderis, quot lamenta, quot lacrimas. Cogita quantum tu fame illius addideris, quantum vite tue illa subtraxerit… Cogita quantum per illam ab amore Dei elongatus in quantas miserias corruisti… Restat ultimum malum quod in te curare nunc aggrediar. Gloriam hominum et immortalitatem nominis plus debito cupis.
Fr.: Eam enim, quam hic sperare licet, gloriam hic quoque manenti querendam esse persuadeo ipse michi; illa maiore in celo fruendum erit, quo qui pervenerit, hanc terrenam ne cogitare quidem velit. Itaque istum esse ordinem, ut mortalium rerum inter mortales prima sit cura; transitoriis eterna succedant…
Aug: Sed sic eat…
Fr.: …non ignarus, ut paulo ante dicebas, multo michi futurum esse securius studium hoc unum sectari et, deviis pretermissis, rectum callem salutis apprehendere. Sed desiderium frenare non valeo.
Aug.: supplexque Deum...
Fr.: … non valeo.

Tell a friend (or remind yourself) about this product. We'll instantly send an email containing product info and a link to it. You may also enter a personal message.
We do not use or store email addresses from this form for any other purpose than sending your share email.
Read our Privacy Policy.
After purchase, you can download your MP3 from your Sheet Music Plus Digital Library - no software installation is necessary! You can also listen to your MP3 at any time in your Digital Library.
After purchase, you can download your Smart Music from your Sheet Music Plus Digital Library - no software installation is necessary! You can also download at any time in your Digital Library.
After purchase you can download your video from your Digital Library. Your video is in XX format and is playable on most pre-installed video players.